# Rosa Ursina 134.11-12

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, 134.11 to 134.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/134.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/134.11

Materia constant eadem, qua Tubi ipsi, Atque haec de partibus Telioscopij ma 40 terialibus breuiter dicta sunto; nunc ad formales seu lentes me reuoco. hae enim dant formam, & Tubum veluti animant; atque ad harum normam, vti dixi tota materialium partium, magni 45 tudo, multitudo, longitudo est desumenda, &c. Telioscopium igitur ordinarium, non constat nisi lentibus duabus; conuexa & concaua: de bonitate, de vitijs, 50 de natura atque effectibus illarum in genere satis multa dixi, nunc oportet ad magis specialia descendere, illasque in ordine ad praxim & obseruationem examinare, idque per problematia quaedam 55 II. practica. Vbi praemonuero, non omnem lentem cauam cuilibet lenti conuexae ad vsum aeque accommodam, sed alias alijs conuenientiores reperiri.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
