# Rosa Ursina 138

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, QVAESTIO. VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/138
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/138

QVAESTIO VIII. Sutne Circuli obseruatorii parti tanquam inutiles penitus climinandi? Respondeo, Circulos obseruatorios paruos, in longis praesertim Telioscopijs suis vsibus & commoditatibus non carere, & omnino etiam adhibendos. Quia obseruatio sub circulo paruo est lungè expeditior ea quae fit sub magno. Quia Solis motus in paruo non est tam velox, quia Maculae sibimet viciniores ab oculo 15 cerrius in stiis locis collocantur, quia Sol in sui circuli punctis constantius retinetur. Quia tandem refractio minor ibidem contingit: quae res magno est adiumento dum motus verus indagatur. Et per 20 minores centra Macularum etiam magnarum accuratius habentur: fiunt enim plae quasi vnum punctum. Maiorum quoque motus, per minores, & vice versa confirmatur. Denique saepe copia ma 25 loris Telescopij de est; Vnde minora nun sunt penitus negligentia; neque circuli minores, praesertim si sumantur ex Telioscopijs longioribus. Caeterum in quibus rebus isti parui circuli deficiant, leges pas. 30 sim & intelliges ex ipsa praxi libri sequentis, in quo comparationem obseruationum Ingolstadianarum cum Romanis institutam cernes, &c.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
