# Rosa Ursina 141.5-8

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, 141.5 to 141.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/141.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/141.5

Et sic descriptam habes obseruationem primam, diei septimi, hora nona 1/2 matutina, Secunda Obseruatio contigit eodem Obseruatis die & mane, hora 10 1/2, sub eleuatione secunda. Solis 23. gr. 6. & quia parum temporis intercessit ab obseruatione priore, non omnino media hora, idcirco Maculae & Faculae omnes loca sua versus centrum progrediendo sensibiliter non mutarunt, quod patuit giratione Tabellae chartiferae, qua facta, omnes Maculae prioribus notatis locis ad sensum coinciderunt, ideoque eaedem conscriptae sunt, quia vero circumacta Tabella aliud perpendiculum acquirit, idcirco pro hac obseruatione est perpendiculum, &c. Obseruatio Tertia Obseruatio eiusdem diei est V, tertia. seu Vespertina hora 3 1/2, Sole eleuato gra dus 11. minuta 20. ad perpendiculum T. bi nota semel pro semper, me perpenditulo ordinariè adiungere illam litteram vel notam, quae conuenit illius obseruationis Maculae seu Faculae primae, seu occidentalissimae. Vt, quia Macula occidentalissima est F, idcirco primum numerando locum & primam à praecedente litteram, acquirit, nimirum I; & ob hanc caussam sortitur perpendiculum eandem. Maculae igitur & Faculae ab e, sub Obseruatione prima descriptae, progressae sunt versus C, vsque in T, & S, propter motus diurni & chartae in plano horizontali stantis rationem, id quod omnes maculae & Faculae transcentricae seu occidentales semper faciunt, extra Stationis tembus; cuius contrarium euenit ab orientalibus seu ciscentricis, hae enim motu contrario tendunt versus G. Nota hic, quomodo concurrerint in vnum continuum tractum, tam Maculae quam Faculae & Vmbrae. nam a, & b, faculae ante meridiem separatae, nunc coniunctae apparent. id quod huic Phaenomeno, in decliuitate Solis ortiua, atque occidua est vsitatissimum. Sed & vmbrae auctae sunt. t, u, Mense Decembri. In Collegio Romano Dies. Hora. C. Elen. Perpend. Mac. ei Faculae, et umbra.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
