Latin
OBSERVATIONVM
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 146
Unproofread scanNot analysed yet
Quia 1/2, aut vna hora, in meis obseruationum Circulis incipit fieri sensibilis; secus est in paruis, vbi etiam horae 10 spatium non sufficit ad Maculam loco sensibiliter emouendam. Pro Maculis marginalibus, plus assumendum est temporis, vt aliud esse dicatur astronomicè, quia Maculae diutis. 15 simè loco eodem sensibili immorantur, ad vnam, duas, tres, &plures horas, pro situ scilicet &declinatione paralleli, nec nun qualitare cursus &temporis. Tertiò, Obseruatores possunt esse vel 20 diuersi vel idem: si diuersi Maculas easdem obseruant, &in motu, loco, situ, magnitudine, figura, &numero conueniunt vtique vnius obseruationes ab aliorum &horum ab illius egregie confirmantur; quemadmodum tot annorum nunc obseruationes in diuersis regionibus factae, &postmodum collatae testantur; &huius rei exempla plurima practica in libro sequenti afferuntur. Quod si in locis visis eodem tempore annotatis aliquid discrepantiae intercederet, erratum alicubi esse, haud dubiè noueris, si caetera omnia paria ponerentur. Si vero idem sit obseruator, probabit namquamque obseruationem, per alias antecedentes &consequentes; nam obseruationum ordinatio, &vnius Maculę de die in diem progressio, &ad Eclipticam habitudo, pulcherrime vel defectum vel bonitatem obseruationis cuiusque antecedentis, &consequentis deregit. Quod si quis vel antecedentibus, vel consequentibus obseruationibus destitua tur, &tamen de sua obseruatione rite peracta securus esse velit, statim atque illam absoluit, antequam notabile tempus effluat, id est, intra dimidium horę quadrantem aut citius eandem resumat, 50 &circulum obseruatorium cum circulo solari committat, tabulamque chartiferam voluat, quoad vsque &Maculae signatae Maculis solaribus, &circuli circulis perfectissimè congruant, quod si 55 IV.