# Rosa Ursina 147

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, OBSERVATIONVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/147
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/147

aliquae consignatarum Macularum discordarent, alijs conuenientibus inter se, emendandae essent sedes exorbitantium: quo facto signa perpendiculum, & obserua altitudinem Solis. Semper enim in exponenda obseruatione & imponenda Ecliptica, debes inuemre Eclipticam vnam & eandem, quia vnus & idem in vtraque obseruatione seruatur Maculae cuiusque locus, quamdiu autem Macula eundem sensibiliter locum occupat, declinationem ab Ecliptica non mutat. Si diuersam Eclipticam reperis ijsdem manentibus Macularum ocis, procerto teneas, te vel in obserQuando Maculas, vel in consignando perpendiculum aberrasse. Hoc ego examine expeditissimo maximam mearum obseruationum partem felicissimè expediui. Quartò, Instrumenta & obseruandi modi, maximam quoque huic difficul tati afferunt expeditionem. Etenim li diuersa instrumenta eandem Maculam eodem Solis loco exhibeant, vtique vnius obseruatio alterius obseruationem vehementer roborat; sicut à me factum esse vides, anno 16 25. Mense lanuario, & Februario; idem in specie distinctis obseruandi modis, multo maxime elucet; prout praxis edocet, anno 1627. mense Martio exercitata; quae tibi earundem Macularum cursus exhibet, modis omnino distinctissimis obseruatarum: quemadmodum suis locis, libro sequenti abunde edoceberis. Atque hos in obseruata inquirendi modos sufficere puto, cuilibet studium hoc vel aggredienti, vel ponderanti: nium qui manum operi admouerit, plura docente vsu Magistro experietur. omnia namque singillatim persequi non est pro instituta breuitate huius operis. PRA. II.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
