# Rosa Ursina 148.1-3-6

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, 148.1 to 148.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/148.1-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/148.1-3

Cap. XXXVIII. II. 1 circulum AF C, ex eoque diuiso abscinde aequalem arcui OP, quod fit applicata chorda OP, &c. & sic habebis arcum cognitum in datis partibus, &c. Ex data igitur hora, Angulum verticalis cum Ecliptica inuenimus, id quod erat faciendum. PRAEDICTI ANGVLI INVENIENDI Modus Tertius. Expositis duobus Mechanicis anguli praedicti inueniendi modis, proponamus nunc alium in analemmate Eclipticae. PROBLEM. III. Angulum, quem verticalis cum Ecliptica facit, in Analemmate Eclipticae reperire. Si in praecedenti figura circulus FGHI ntelligatur perpendiculariter imprimi plano Eclipticae ABCD, incident eius puncta vniuersa in peripheriam Ellipticam propterea, quod plana istorum circulorum, Eclipticae nimirum & paralleli per verticem traducti, ad se mutuo sint inclinata: Ellipseos igitur futurae, maior minorque axis defimuntur hoc modo. Constructio Problematis. Esto Ecliptica ABCD, eiusque & coluri solstitiorum communis sectio sit diameter AC, & semicirculus coluri ad Eclipticam rectus intelligatur esse AMC, in eoque polus Mundi M, & arcus MF, MH, complemento altitudinis poli aeDescriptio paralleli per quales: eritque FH, diameter paralleli per verticem descripti, & perpendicula, verticem. res FG, HI, dabunt minorem axem GI, & punctum eius medium L, dabit centrum, & si ex L, erigatur perpendicularis RLS, & LS, LR, fiant aequales semidiametris AF, XH, erit maior axis RS, & Ellipsis circa hos axes descripta, erit in Analemmare parallelus per verticem descriptus, cuius beneficio absoluitur Problema propositum hoc ntip modo. MA rui Demonstratio Problematis, & vsus. Sit iterum locus Solis in O, & complementum altitudinis sit arcus ON, O Q. nectaturque occultè NQ, quae ex tra tempus meridiei secabit Ellipsin in duobus punctis, ex quibus punctum orientalius P, seruit tempore pomeridiano; reliquum tempore antemeridiano Cuius ratio est, quia, cum ista proiectio sit analemmatica, recta NQ, repraesentat in Globo circulum ex loco Solis O descriptum, & ad interuallum complementi altitudinis Solis, qui in eodem globo, necessario transit per verticem qui non potest non existere in parallelo per verticem traducto, qui proijcitur hic in Ellipsin GRES.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
