Latin
148.7 to 148.10
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 148.7-10
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo etiam pun- 20 ctum P, in quo NQ, secat Ellipsin, est punctum verticis, &consequenter, Elli psis descripta per OP, &punctum oppositum puncti O, refert verticalem ductum per Solem O. Quod natura Astrolabij Elliptici tales ellipses exigat, vt videre est, apud Clauium, initio lib. 2. sui Astrolabij. Et quia ad determinationem anguli quaesiti opus esset diainetro OE, &alia ad ipsam OE, perpendiculari, poterunt earum loco semper assumi diametri AC, BD, si punctum, P, transferatur ad punctum Y, id quod fit, si triangulo OPE, fiat aequale triangulum AE. Quo facto applicabitur ex puncto T, ad diametrum BD, recta YK, aequalis semidiametro Eclipticae, eritque segmentum eius YZ, interceptum, inter punctum Y, &diametrum AE, sinus complemen- 40 ti anguli quaesiti, &consequenter, si E a, sit aequalis YZ, &ad BE, perpendicularis, erit arcus Be, arcus anguli quaesiti. Ratio huius est, quia Ellipsis per A 45 YG, descripta, esset eadem cum Ellipsi, quae describeretur circa diametrum OE, per punctum P, &haec Ellipsis in hoc Analemmate, respondet circulo verticali, ro quod punctum P, sit vertex loci: er 50 go etiam Ellipsis AT C, potest repraesentare eundem. cum igitur recta YZK, sit ęqualis semiaxi maiuri EA, sitque angulus AEK rectus aetit recta YZ, vel E a, ipsi YZ aequalis, per ea quę demon 55 IV. strata sunt ad Lemma 50. primi libri Astrolabij, minor semiaxis eiusdem Ellipsis, in quam circulus verticalis procumbit, hoc est, punctum a, supposita transatione puncti P, ad Y, &loci Solis O, ad A. erit illud punctum, in quod cadit, perpendicularis circuli verticalis, quod à punctis, A, C, distat quadrante, &consequenter Ea, erit sinus complementi anguli inclinationis, quem idem verticalis facit cum Ecliptica. Quod si recta YK, esset regula diuisa in sinus, &gradus nonagesimus ponatur in K, tunc partes segmenti ZK, numerabunt immediate gradus inclinationis.