Latin
PROBLEM. III
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 150
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc alia rursus practica &generalis pro hac re regula euitur; videlicet, in quam partem lineae mediatricis AEC, segmentum Circuli per verticem acti, minus cadit, illud vtique ad obseruandum tempus importunius subministrat, quia segmenti minoris arcus est secanti vicinior, quam maioris, &consequenter verticales viciniores designat, quam illius; vt in priore exemplo, segmentum GEVZG, est minus, quam segmentum FEYEF, &arcus illius VLA, est mediatrici secanti ABE, multo vicinior, quam arcus BaY; atque ob hanc 20. caussam, verticales circuli, qui designantur ab arcu s Z V, sunt rectae AE, longe viciniores, quam qui intercipiuntur ab arcu GY.