# Rosa Ursina 150-2

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, PROBLEM. IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/150-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/150-2

PROBLEM. IV. Determinare, in quanum Astrolabii plaga, ad datum Solis in Zodiaco locum, mediatrix AE, versetur, Orientali, an Occidentali? Certum est Solem semper in aliquo circulo verricali haerere, certum etiam est, arcum diurnum a Meridiano bifariam diuidi, & altitudinibus antemeridianis ęquales fieri pomeridianas, ideoque per parallelos altitudinum arcus diurnos secari in omnibus altitudinibus aequalibus, in vnica meridiana tangi: vnde certum etiam est, similia euenire à parallelis complementorum respectu circuli per verticem actis quem vnicus tangit in Complemento altitudinis Meridianae, reliqui omnes, qui complementis maioribus definiuntur, ipsum secant. Igitur sicut quotidie Sol, duas supra horizontem altitudines aequales facit, momentis quibuslibet, vnam ante, alteram post meridiem, in 50 meridie autem medio loco & altitudine summa consistit; ita necesse est, ipsum quotidie, complementa pomeridiana antemeridianis aequare, meridianum autem vnicum constituere, & omnium qui 55 IV. dem minimum, quod sit altitudinis maximae, &c. his praesuppositis. Sit vt ante, datus signi gradus, 15.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
