# Rosa Ursina 150

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, PROBLEM. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/150
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/150

Hinc alia rursus practica & generalis pro hac re regula euitur; videlicet, in quam partem lineae mediatricis AEC, segmentum Circuli per verticem acti, minus cadit, illud vtique ad obseruandum tempus importunius subministrat, quia segmenti minoris arcus est secanti vicinior, quam maioris, & consequenter verticales viciniores designat, quam illius; vt in priore exemplo, segmentum GEVZG, est minus, quam segmentum FEYEF, & arcus illius VLA, est mediatrici secanti ABE, multo vicinior, quam arcus BaY; atque ob hanc 20. caussam, verticales circuli, qui designantur ab arcu s Z V, sunt rectae AE, longe viciniores, quam qui intercipiuntur ab arcu GY.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
