Latin
PROBLEM. IV
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 151
Unproofread scanNot analysed yet
Piscium; posito igitur circini ad KI, extenti, altero pede in T, extende alterum ad lineam AE, in punctum si, &considera quotus ex adscripto numero complemen ti parallelus, tum circumducto circino, explora an in eundem denuo recidas in a si sic, certus sis, punctum A, esse orientale; punctum *,occidentale. Quod si parallelus non secaretur bis à circino, sed tantum tangeretur: Mediatrix AE, esset ipsamet in Meridie. Si vero ante ipsam versus D, fiat paralleli sectio, &ipsa postea in eodem intersecetur, ipsa vtique in plaga occidentali versabitur. COROLLARIVM. Hinc pro opportuno obseruandi tempore datur rursus Regula practica genera. Regula pri lis. Versante centro K, circuli per ver- opportum ticem acti, in semicirculo KNy, siue; obseruandi versante Sole in semicirculo ascendente sempore. ex P, per V, in EE, vsque, obseruationes pomeridianae, caeteris paribus, expeditius fiunt, antemeridianis. Contra, transeunte Sole ex BE, per E, in E, per semicirculum descendentem, secumque traducente centrum Circuli per verticem transeuntis, ex v, per A, in K, obseruationes securius fiunt tempore antemeridiano periculosius pomeridiano. Vno verbo, cuius temporis plagam occupat centrum K, illius obseruationes peraguntur prouiptius, caeteris paribus, quia temporis alterius regionem occupat linea mediatrix AK, &minorem Circuli ad se rapit portionem, maiorem vero semper centrum.