Latin
151.1 to 151.5
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 151.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIVM Hinc facile est, Meridiani die quouis ad datum locum, inuenire ad Eclipticam inclinationem, quae ostenditur in linea, BED, vbi verticalis per communem paralleli, &circuli per verticem traducti, contactum incedens, ipsam secat. nam segmentum majus, mensurat angulum inclinationis. COROLLARIVM II. Eadem opera habebis praedictae inclinationis complementum, quod mensurat in segmento minori lineae EB, distantiam Meridiani à Mediatrice A E C, id est, inclinationem planorum per axem Eclipticae, &axem Mundi, nec non locum Solis darum incedentium. Nam 40 locus Solis est A, communis omnibus ver ticalibus; in AEC, polus Eclipticae est E. In verticali quocunque, qui sit merrdianus, inhaeret polus &axis mundi, igitur illorum ad se inclinatio sumenda est penes segmen 4 tum vnius rectae BE, vel DE. Meridianus autem semper inuenitur ex ea parte, in qua centrum circuli per verticem reperitur. bis autem in anno, concurrunt omnia haec, in vnicum verticalem AE C, quando nimirum Sol in EE, vel D, versatur. Plurima possent hic inquiri, scitu dignissima, sed quia in prioribus sunt multa tacta, dum de Mediatione agerem, 55 VIII. censeo in aliud tempus reliqua reijcienda. PROBLEM. VI. Macularum regressum, stationem, &progressum, circulo per verticem, practicè ostendere in Astrolabio. Omnes meas obseruationes in ordinem redegi, per hanc Astrolabij figuram, &circulum per verticem traductum; in quo labore dum noctes diesque versor, experior frequenter, eodem die, tam mane, quam vesperi, idque in aestate potissimum, verticalium ad Eclipticam inclinationes, maiores &minores fieri, &sub diuersis Solis eleuationibus aequales, intermedias autem longo satis tempore vix variari sensibiliter, quam rem dum confero cum obseruationibus, inuenio omnino, ijsdem temporibus Macularum in circulis obseruationum, regressum, stationem &progressum esse fatum. Quam rem dum saepe verso, &diu tracto, probe aduerto, Circulum in Astrolabio per verticem traductum, &annue circa centrum Astrolabij, dum obseruationes de die in diem expono, circumductum, practice, ac luculenter &quasi vltro ob oculos ponere, quidquid in ea latet, &rerum istarum studiosum, veluti manu in abdita naturae, &rerum admirarabilium speculationes abducere.