Latin
151.1 to 151.4
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 151.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
EEPLIONES EX. plicantur. XV. à contactu maturiuo vsque ad vespertinum, si eandem Eclipticae partem AFD, ersus orientem respicimus; vel continuo decremento, si oppositam AB, in occasu toto die consideramus: si verò angulum inter Eclipticam &verticalem ad rectum tantum extendimus &quadrante finimus, Progressionis anguli matutini à puncto contactus, orientali ad lineam AE, mediatricem crescunt, hinc ad contactum occidentalem decrescunt: at vero si progressionem aestimamus à contactu ortiuo ad meridiem, &hinc ad contactum occiduum, tunc aliquando anguli antemeridiani excrescunt super rectum, pomeridiani ab eodem deficiunt; aliquan llo pomeridiani super rectum ampliantur deficientibus ab eodem pomeridianis. In exemplis omnia clarescent. Esto centrum Circuli per verticem in 20 parte diurna vespertina &occupet punctum a, si igitur ex eo ad distantiam KI, more solito describatur parallelus per ver ticem, is in plaga orientali ad aliquod punctum, tanget &non secabit Circulum 25 aliquem verticalem A, C, &vicissim ab eodem verticali tangetur &non secabitur in puncto eodem ę: sic in parte diurna australi, similis contactus accidet in puncto A, cum verticali ABC, &dicto Circulo per verticem; &similes marutini, &vespertini contactus inter se tamen differentes fiunt quotidiam, quamdiu Centrum in semicirculo *γd, versatur: differunt autem inter se singuli propterea, quod Circuli per Verticem quotidie sit alius ad verticales in planum Eclipticae proiectos situs. iam inter ista duo contactus puncta F, &-,exempli caussa adducta, omnes reliqui interiecti pergunt ordine ex P, vsque ad F, &nullus illorum secatur bis, quia complementa altitudinum ad meridiem vssemper decrescunt, &hinc crescunt que in 2. Hoc ergo dum sit, anguli in 4) ter Eclipticae arcum AFD, &verticalem tangentem matutinum AF C, itemque sequentes quoscunque ABC, &c. vsque ad tangentem vespertinum ABC, comprehensi, semper crescunt, vel si eodem verticales cum arcu Eclipticae occidentali AB, conferas, perpetuo decrescunt: nam angulus FAB, vtique maior est, quam AB, &hic maior quam FAB: at vero si arcum AD, orientalem respi 51 XVI. cimus, minor est angulus? AD, quam AD, &hic minor quam?