# Rosa Ursina 151.10-11

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, 151.10 to 151.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/151.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/151.10

Ego tamen hisce omnibus incommodis facillime obuiare soleo, vnica Tabellae chartiferae versatione; quanquam vt superfluis curis, & errandi occasionibus supersedeam, tempora stationibus Macularum destinata, prae reliquis cordi habere soleam. Atque haec quidem de plano Eclipticę & circulis verticalibus, necnon parallelo Docto, in eam coniectis, multiplicique illorum vsu & praxi, in gra tiam eorum, qui hisce sublimibus studijs ducuntur, ex praxi, & experientia certa ducta, disputata sunto: multis prudenter quorum mentio hic fieri posset, dissimulatis, & ingeniosi arbitri, sollertiae relictis. Omnia vero, quae dicta sunt de Astrolabio, fieri etiam possent in analemmate Ecliptico, si suis constaret Ellipsibus, verticalium circulorum loco in planum proiectis: vt consideranti patebit. Ellipses autem omnes describere, res valde operosa est, & satis intricata. MODVS

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
