# Rosa Ursina 151.21-24

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, 151.21 to 151.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/151.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/151.21

Iraque Macularum statio, Temporis aliquantam durationem, & motus diurni promotionem fieri significat interim, dum Maculae solares obseruatę in loco Circuli obseruatorij eodem immobiles consistunt: & neque porro, neque retrogradiuntur, quamdiu in statione versari dicuntur. Statio igitur Macularum contactu non geometrico & rationali, sed Physico & ensibili definitur, sensibilis autem & 35 hysicus contactus is esse censetur; qui dinos circulos verticalem & per verticem ita coniunctos tenet, vt sensu discerni non valeant, & angulorum verticalium cum Ecliptica physica & sensibilis differentia 40 non percipiatur: quod cum fiat multo temporis interlapsu, sub varia Solis altitudine; hinc accidit, vt Maculae tanto temporis interuallo stare, & neque progredi, neque regredi notentur & censeantur, si 45 cut videre est ad contactus, & X, circa quos laeua, dextraque ad magna satis interualla excurritur, donec sensibilis arcuum sese in punctis, & X, contingenrium, diuaricatio animaduertatur. Cer 50 tum igitur de finitumque sit, stationem Macularum solarium physico & sensibili tempore circumscribi, atque ex arcubus regressionis progressionisque componi & angulum cum Ecliptica sensu eundem 5 XXIV. quodammodo constituere. Certum deinde est, ipsas quoque istas Stationes alia aliis lon stationes inter se differentes inueniri, quia giores & bri cum circuli verticales centro viciniores uiores. rectis lineis similiores euadant, patet cir culum per verticem, cum illis contactus sensibiles multo breuiores efficere, quam cum illis, qui ad perimetrum Eclipticae AB, vel AD, magis propinquant: ratio huius, quod lineae rectae & circuli maiores à contactu minorum citius discedere notentur sensu, quam curuae & minores. Haec Macularum in circulo obseruatorio consistentia, ita est obuia, vt etiam Helioscopio, iudicio sensus animaduerti possit, & quando illa fit, tunc semper anguli inter Eclipticam & verticem fiunt ad sensum aequales; ideoque Ingolstadij, temporibus his, quando ipsi contingebant n obseruando mane & vesperi, frequentissimus fui. Itaque experimentorum antecedentium, cum hisce doctrinis ex Astrolabio consequentibus, summam consonantiam, qui viderit; de ijs quae dicta sunt, deque eorum veritate, ambigere, meo quidem iudicio, nullatenus poterit.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
