# Rosa Ursina 151.7-11

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, 151.7 to 151.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/151.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/151.7

eliciatur angulus MOA. Vt enim sinus totus ad sinum lateris MA, quod angulo quaesito opponitur: ita secans complementi basis MO, quae opponitur recto, ad sinum MOA, qui est acutus, quando latus MA, est minus quadrante, obrusus quando est majus. Denique ex angulis MOP, quem verticalis PO, facit cum horario MO, item MOA, quem horarius MO, facit cum Ecliptica OA, dicta ratione inuentis, addendo vel subtrahendo eruitur angulus inclinationis 15 verticalis OP, ad Eclipticam ABC. In praesenti exemplo adduntur, & ex additione fit Angulus POA, maior quadrante, & ideo pro angulo inclinationis sumitur eius complementum ad semicit. 20 culum, seu ad gradus 180. Quando vero P, est occidentalius arcu MO, nimirum versus F, tunc angulus M OP, ex MOA, subtractus relinqueret angulum quaesitum. Neque opus est omnes casus singillatim percurrere, praesertim si adsit vnum aliquod pręcedentium instrumentorum, in quibus horum angulorum constitutio manifestior apparet. In quorum absentia opus esset nonnunquam etiam inuenire, angulos OMP, OMA, quorum hic est differentia Ascensionum rectarum puncti A, & puncti O, & ille angulus distantiae Solis a Meridiano, qui potest haberi ex altitudine Solis cognita, vel etiam ex ipsa hora cognita. Imo quando habetur angulus OMP, ex ipso potest haberi etiam ascensio recta puncti N, quod caelum mediat, & consequenter arcus ON, imo & arcus NM, qui vel erit arcus com 46 plementi declinationis, vel componetur ex declinatione puncti N, & quadrante: & quia notus est quoque arcus MP, ergo & arcus PN, & consequenter ex tribus arcubus OP, ONNP, poterit haberi aliter an 45 gulus inclinationis NOP; sed operatio est multo prolixior. Ex his ergo patet, vt angulus PON, quem verticalis PO, cum Ecliptica facit, habeatur, debere prius inquiri angulum POM, quem 50 idem verticalis OP, conficit cum horario currente MO, deinde angulum MOA, quem horarius currens MO, efficit cum EclipticaOA, ad punctum O, his ergo duobus habitis, habetur totus POA, qualiscunque 55 XXXVI. is tandem sit, adeoque & illi deinceps PON, siue acutus, siue obtusus, &c. In hoc calculandi modo, supponitur Tabula declinationum Solis, quae apud Cla5 uium, & alios auctores passim habetur.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
