Latin
164.10 to 164.14
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 164.10-14
Unproofread scanNot analysed yet
ad quae parui circuli iuuant quidem, sed iuuantur multo amplius à maioribus; qui stant soli sine paruis, hi autem soli ad omnia nunquam sufficiunt. Vt exempli caussa 55 girationem Solis, aut perfectum motus arcuati Circuli parni Obseruafori soli ad mutis huius Fhoenomenplinaris erund non sufficiunt magni absque paruis totum abundatissimè praestat. Similitud motuum in ugis paruis Obseritationum Circulis reperta, est generica, non necessario in diuiduntis. Flexuum itinerariorum qualitates, intelliguntur ex moris specialibus. Cusuus ijdi non redeun ex parte Mobilis sen Maculae currentis. cuati flexum, aut Maculae durabilioris reditum, nunquam obtinebis ex obseruatoriis paruis Circulis, poteris autem etiam contra refractarium ex magnis. Quamobrem vt motus apparens inuencus maioribus confirmetur à paruis Circulis, sufficit, vt sicut in maioribus curuilineus vel rectilineus, ita in minoribus appareat: &hoc est, quod hic intendo, &innuo, quandò scribo, Cursus 10 Macularum esse inter sese similes; in genere nimirum aut specie. Nam similitudinem indiuidualem exiges, à Circulis maioribus, &lentibus atque Teioscopijs aequalibus, nec non similibus &simili ratione confectis. Vigesimanona, Quando autem Curus Macularum itinerarij curuilinei quamdiu &quantum, &qualiter appaeant; quando &quomodo rectilinei. qui situs istorum Cursuum, ad Eclipticam existant; à qua parte Solis incipiant, in quam tendant: quantum latitudinis n eodem peragrent, &c. aspicies in obseruationum Imaginibus, leges in notis specialibus earundem. Trigesima, Quando dico Cursus Macularum esse similes Cursibus, mensibus, hebdomadibus, &diebus ijsdem, non est sensus, ac si Maculae eaedem, 30 cursus eosdem relegerent annuè; hoc enim non expectabis, cum, vt videbis, lubium sit, an vel semel menstiuè releant, nedum annuè: sed est locutio nypothetica. Supposito, Maculas quaacunque tandem, situ, figura, magnitudine quacunque horizontem Solarem intrare; in puncto eodem, quo alia quaecunque intrauerat anno quocunque, mense tamen eodem, &die eodem mensis plus minus; tunc dico; cursus apparentes illarum semper inuentum iri similes, hoc est, vel curumineos, curuitate simili erga centrum, &Eclipticam, vel rectilineos, similiter ad Ecl piream ibiiques &Quod si Cursus fuerint eiusdem Maculae, loco tantùm, &obseruatoribus differentes, dico etiam geometricè ad sensum futuros similes, solumque inter se discrepaturos, vt indiuiduum ab indiuiduo. Dixi ad sensum, quia refracio in re potest aliquid differentiae inferre.