# Rosa Ursina 164.15-17

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, 164.15 to 164.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/164.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/164.15

Trigesimaprima, Testes oculatos Phoenomeni huius & Obseruationum 55 II. mearum atque Inspectores habui, & o. Testes obsis nationum sim, & nunc atque vbique gentium Viros ex omni genere, officio, atque diculari, quignitate spectabilissimos, multosque peregre huc profectos, qui Phoenomenon hoc ante sibi inuisum, iucundissimè spectauerunt, Frigesimasecunda, Quando in Decursu Norationum particularium legeris, aliquam Maculam, Faculam aut Vmbram visam, vel animaduersam esse in motu, aut videri vel percipi non potuisse, nisi in motu, vel aliam e contrario stabiliter visam esse sine motu; noueris sermonem esse, non de motu Maculae quem ipsa conficit in Sole, nam huius motus promotio nulla sensu est perceptibilis; sed de agitatione instrumenti, vna cum TabelCommum la chartifera & circulo obseruatorio, haec machina Hi enim leniter in partem quamcunque diose opita ucta, species quodammodo Solis comoIAMV dendus Mauent, & oculum ad ea videnda excitant, uli. quae alioquin aciem visus in quiete effugissent. Vnde rursus euidens est, eas quae hac excitatione indigent, seu Maculas, seu Faculas siue Vmbras, valde exiles & tenues; quae vero absque hac concussione spectantur robustiores atque constipatiores esse. Trigesimatertia. Quando aliquas Maculas in suis itineribus Solis punctis nigris consignatas aspexeris; non censebis eas tam paruas repente euasisse, sed solo centro consignatas animaduertas velim Maculati tel quia aliter in exemplari non sunt obctim cons seruatae, vel quia vicinitas stationum agnata. liarum totam explicari non est passa. Trigesimaquarta, Locus itineris in quo Macula obseruata designatur, Statio eiusdem vocetur. Trigesimaquinta, Maculae crassiores, nucleis faecundae, aut sibi vicinae, plerumque coloribus quibusdam peregrinis tinPeregrit guntur, subalbidis sub viridibus, caeruMaculari leis, flauis, suruis, idque non casu, fortosores. tuito aut temere, sed certo ordine, situ, augmento & decremento; Nam ea Maculae pars quae centrum recta aspicit semper caerulescit auersa semper furtescit: & quando hoc contingit, plerumque Maculam splendor quidam Maculari Halo, in instar Halonis ambit?

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
