# Rosa Ursina 164.5-9

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, 164.5 to 164.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/164.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/164.5

Georgius Scönberger, ordinaus ego hasce ipsius motus appacentes ex calculo ipsius deductos, & m ar incisus, aliquot exemplaria illi ordinata remissi, vti videret, quam bene calculus successisset, & morus Macularum curuilineus, de quo alim ante multus annos tam illi, quam P. Cysato, vt pore meis succeßoribus sub Rosa multa dixi, in medium prodiret. Neque tamen haec eo feci, vt summum rei momentum in illis obseruationibus positum crederem, aut absque illis cum meis solis prodire diffiderem; sed vt fidelissimos illorum labores, iam tot annos meo rogatu atque caussa continuatos, hac saltem animi grati significatione remunerarer: & nihil magis mihi dolet, quàm quòd accuratas P. Cysati multorum annorum animaduersiones, & quorundam aliorum ex Indiis usque ad me transmissarum, & multo amplius meat ipsius ad manum non habuerim. potuissem enim ex ijs omnes aliorum non tantum iudicare, sed in ordinem quoque digerere, communicato ex meis perpendiculo. Nam ego obseruationes nullas feci, absque illius in easdem inscriptione. sed quod differtur non aufertur. Dabitur fortallis & illas proferendi opportunitas. Deinde volui toti Mundo ostendere, hoc Phoenomenon vbique sibi constare. Namsi meas solius obseruationes adduxissem, motusque apparentes explicassum, remansisset forsitan multis scrupulus, & religio assentiendi nunc cùm videant tantum vndique, & vbique consensum; non est quod quidquam sinistri sibi imaginentur, vel de mea fidelitate, vel de Phaenomeni asserta & certa atque hique terrarum consentiente apparentia. Num motus illorum apparens, ex calculo illorum proueniens, idem planè est, qui consurgit, ex praxibus meis, vel Mechanicis, vel Geometricis, vel Arithmeticis, vel Astronomicis tam ad mea quam llorumet obseruata applicitis. Neque enim quidquam illorum euulgo, quod non ad meas etiam & accurate quidem, examinaui regulas, de quibus fusè in lipro priore. Itaque de Motu apparent è in hisce Imaginibus adducto, non est quod quidquam dubij vel diffidentiae cuiquam oboriatur. Pro solo autem motu appaente efficaciter stabiliendo illas ipsorum paruis circulis obseruatorijs animaduersiones comprehensas adduxi; nam vt inde subtiliora quaeque eruam, non est opus; cùm ex meis maioribus certiùs exactiusque sine errore habeantur.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
