# Rosa Ursina 17-2

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, 17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/17-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/17-2

Ego dixi; Motus Macularum Solarium apparentes esse inaequales, & adhuc non dicis causa; sed constantissimè, & serio idem assero, contra licet plenis castris progrediatur Censor. Ego dixi, moras Macularum sub Sole esse diuersas; contra totis insonat buccis Censor: ego tamen adhuc idem sentio. Ego dixis Maculas ab ortu in occasum moueri, & idem simpliciter etiamnum, & sentio, & statuo; contra decernit Censor. Ego dixis Maculas in parallelo maximo latas, plus morae insumere ijs, quae in circulis minoribus feruntur, idem adhuc eodem quo dixi sensu affirmo: repugnat acerrimè Censor. Ego dixi; Maculas tenebricosiores esse antiquis Lunae maculis, & nunc quoque constanter idem pro comperto habeo; Censor velis remisque repugnat. Ego dubitauis an Maculae Solares apparenter tantùm, an verè perirent; essent ne tellae, an quid aliud? remque hucusque indecisam reliqui: Censor illas generat, & corrumpit, & vel pabulum Solis facit, vel excrementa, vel fumum, seu nubes piceas, &c. Ego motum Macularum Eclipticae parallelum seu congruum sub dubio ad diligentiorem inquisitionem posui: Censor absque formidine oppositi, pro aris focisque turpissimè defendit. Ego maculas à Sole insensibiliter sub dubio abesse dixi, donec res altiùs à meexaminetur: Censor Soli contiguas asseuerat. Ego globi Solaris conuersionem obiter tactam, nec approhaui nec reprobaui, sed suo loco, & tempori reseruaui: Cersor id ostendere omnibus neruis contendit, Igitur qui hasce meas assertiones, cum placitis Censoris conuenire iudicat, is mea me ab illo mutuatum esse credat.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
