Latin
20.5 to 20.8
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 20.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
iam tempore coctas, praesertim quoad "priora, vt eas vti priores cedro illinas, "&hanc qualemqualem Germaniae no"strae, tuaeque Augustae gloriam serues illi"batam. Quod tum fieri confido posse, "si editio diutius nequaquam differatur. "Paria aut maiora his propediem à me "habebis. Haec quanta sint, &quò tendant vnam mecum animaduertis, vnde "timeo nisi anteuertas, è manibus ea "nostris paene extortum iri: viso enim "tanto huiusce rei exitu Mathematici, "non erit vt se contineant. Continebunt "autem, si tanto à nobis relictos interuallo semet perpenderint: &sic vel sua &propria proment, vel certè aliena "non arrogabunt. Quod prohibere pe"nes te est totum. Haec ibidem. Ego igitur, vt dixi, cùm hęc satis apertè pro cautela ad arcendas alienas manus praestruxissem, non persuadebam mihi futurum, vt vllus tam detritae frontis esset, qui meas curas tanto interuallo aliorum antegressas, suis subsecuturis speculationibus auderet postponere; multò minus inde deriuatas astruere. Quia tamen importunitari Amicorum satis esse faciendum, securitati consulendum, temporique seruiendum, etiam Velsero suasore est visum, adieci adhuc obseruationes à 16. Martij ad 4 &7. Aprilis anni 1611. comprehensas, vnà cum notationibus meis, easque ad eundem Velserum misi 25. Iulij, cum bene potuissem expedire mense Iunio vel Maio, aut ipso etiam Aprili. At cùm ijs temporibus huius Phaenomeni nouitas vbique Gentium &terrarum ferueret, volui studio etiam alijs spatium dare aliquid ex illis prioribus mensibus proferendis vnde &lacunam illam ab 11. lanuar. ad 16. Martij in hodiernum vsque diem reliqui, vt vel Censori Apellis, vel cuicunque alteri rerum istarum studioso locum &spatium relinquerem illius explendi, quo toti mundo palam faceret, probabili saltem argumento, se pariter huius Phaenomeni, eiusque inuentionis aliquatenus participem esse, neque egomet mihi soli applauderem. Cùm autem nullus hucusque illud praestiterit: relinquo cuilibet aequo rerum aestimatori, mihine, an elucubrationum mearum carptoribus atque raptoribus velit addicere primae inuentionis lauream, quam tamen tanti non facio, quanti veritatem, cuius gratia haec disputo. Etenim II. ribus est demonstratum) circa quod temEtenim cùm vt dixi 16. Ianuarij, 14.