# Rosa Ursina 25.1-4

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, 25.1 to 25.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/25.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/25.1

Censor primam Inuentionis gloriam festibus obscuris intertis sibi arrogat. mulatis se fecisse primos Inuentores: tales enim nulli sunt, neque cum veritate aut aliqua probabilitate, nominari possunt vll. Ego solus aliquorum nomine, quos tibi de primatu comperitores inaniter fingis, à te denotor; quia primae omnium cripturae quae lucem circa hanc materiam aspexerunt, fuerunt teste Angelo Tabula Apellis; quo tamen tempore, tui conceptus, tui partus in rerum natura nondum erant. Reliquorum nulli qui de hoc Phęnomeno aliquid ediderunt, & qui tua legerunt, vel facto, vel verbo primos se fecisse videri possunt Inuentores. Neque qui tua viderunt, conspecta dissimulant, sed fatentur, & saepe contradicunt. At Romae & Florentiae de Maculis priuatim cum multis contulisti, multis ostendisti. Videbimus paul lo post distinctiùs quid ostenderis, & iam ex tuis citatis constat quid conferre potueris omni philosophandi solide & astronomicè de hoc Phaenomeno praesidio destitutus Interim loqui de Maculis non est scribere, videre Maculas non est proferre tua scripta, quae neque cogitata quidem tunc, nedum con posita fuerant: inuenta siquidem tua circa hanc nouam & difficilem materiam instantiae Velserinae accepta refers, lapsus secuturos eadem defensurus. Quae poterant esse illa scripta de quibus nec Vellerus, neque Lynrei quidquam intellexissent? cum quibus tamen tu reliquas nouitates protinus conmunicares, vt testes inuentionis primę haberes? quis credat te illa non producturum fuisse, perenti Velsero, instantibus Lincaeis? imo quis credat producturum fuisse, quod conceptum non esset, sed vt fructus iussionum Velseri tibi meam Tabulam propomentis expectaretur? Neque tuipse, nec Angelus de Filijs tuis, in tua caussa, scripta vlla quae meam Tabulam praecessissent in Historia Macularum edita fingere ausi estis. sed primatum in Macularum inuentione ex ostensione, nescio qua, ipsarum in Sole Macularum in Horto Quirinali cerris testibus oculatis facta, & multis ante mensibus innominatis quibusdam Florentiae eodem exhibita modo emendicastis; siquidem quod Angelus absolutè in Praefatione testatur, se Florentię priuatam huius Phaenomeni no 50 titiam aliquibus dedisse, tu ipse epistola tua prima ad ocularem in Sole Macularum inspectionem restringis, dum ais (Hauendole fatte vedere à diuersi miei intrinseci] Nihil ergo de Maculis scripsisti, quàm id quod 55 II.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
