# Rosa Ursina 30

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, LIBER I. Cap. VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/30

Decimò, Marius post motuum quos describunt sidera Inuialia rationem à Nuncio Siderio bis euulgatam, & sibi, vt ait Censor perspectam, nihilominus tanquam 10 nouam, tanquam suam edidit diu post Nuncium. Haud dissimiliter Censor, etiamsi Tabulam Apellaeam apud sese habuerit, & rationes Phęnomeni Solaris ex potiori in Astronomicis rectè explicatas probè cognouerit anno 1612. ante sua scripta, ante edita: nihilominus tamen, ipse subsecutus eundem, euulgauit anno 1613. in sua malè coagmentata historia, & mirificis logo 20 gryphis retruso Apelle, conatus est Inuentionis inuadere primarum. Sed sicut se Censor ex suis prius editis, & à Mario intellectis armat contra Inuasorem Marium: sic se, è prius picta atque euulgata 25 Tabula sua contra Censorem Apelles. Vndecimò, Censor Marium ex malè negato Siderio Iouialium motu rectilineo castigat, & ab inuentione eorundem arcet: Apelles Censorem ex Macularum motu 30 curuilineo malè negato, obseruationibus ab ipso rite factis spoliat, & si valet argumentum Censoris contra Marium, inuentionis primae gloria Censotem exuit. Duodecimo, Censor Marium ex asserta circulorum quatuor Medicaeorum ad Exclipticam inclinatione inuentionis extorrem facit. Apelles eadem poena mulctare Censorem potest, ex negata omnium & singulorum circulorum Maculas deferentium ad Eclipticam inclinatione. Vidisti Lector, similem vtrinque historiam. Inuenit & produxit Censor sidera quialias inuenit & produxit Apelles Maculas Solares, non contentus Censor, sua fortuna, inuasit messem aliorum, conatus Apelli malitiosè extorquere Phęnomenon Solare, & vt crederetur alienorum iustus possessor, finxit Apellem suorummet bonorum fraudulentum furem. Sed ecce tibi: iustum vindicem Deum, & veras sacri eloquij minas, In quo quis peccat in codem punietur passus est Censor à Mario fiuste an iniuste, verè an falso, non disputo, viderit ipse Censur, & iudicent boni reII.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
