Latin
31.1 to 31.4
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 31.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
rum arbitri,) quod iniuriosè intulit Apelli. Et dum affectat alienum, periculo exposuit luum. Quod si vi argumentorum suorum contra Marium vult obtinere, necessario Apelli ablatum reddet Solis Phęnomen; hoc si abnuit, videat ne &Solem non obtineat, &Iouialia astra nihilominus amittat. Tunè vero, dicat aliquis, audes tanti Censoris affirmationem probationibus licet destitutam, in dubium vocare? quam ipse tam considenter inculcat, de vniuerlorum credulitate securus? O magnę prorsus apud se auctoritatis virum, qui neque antiquis neque modernis seu Philosophis, seu Mathematicis standum esse pronunciat, vbi naturalis conclusionis scientia stabilienda sit, quia videlicet ratio non auctoritas medium sit scientificè concludendi: vbi vero pro sua ipsius laude tanquam primi obseruatoris Macularum concludendum sit, cuius conclusionis aptum medium sunt obseruationes factae &exhibitae, sibi nudè affirmanti in aliorum praejudicium standum existimat, nullis obseruationibus coaeuis, nedum prioribus rite ostensis, vt propterea, quod AYTOS EDA, quòd ipse scribit se obseruasse, se ostendisse Maculas alijs ante Apellem, statim moueamur ad credendum; cùm tamen supercilio Philosophico tàm seuere pronunciet. Quanto "alla semplice autorita de glantichi, e "moderni Filosophi, e Marematici, di"co che non hù vigore alcuno in stabilire scienta di veruna conclusione naturale. Quod ad simplicem antiquorum &re "centium Philosophorum, atque Mathematicorum auctoritatem attinet, dico Cait Censor) illam nullum penitus "habere vigorem, ad stabiliendam scien"tiam vllius conclusionis naturalis. Non igitur aegre ferat, si Apelles &alij, nullius vigoris esse asserant simplicem ipsius auctoritatem obseruationibus rite non prolatis in stabilienda sibi possessione tanti Phoenomeni. Neque sibi deberi putet, quod ipse in causa non omnino dispari denegat toti venerandae antiquitati omnium Philosophorum, &Mathematicorum toti nuic illustri atque erudito seculo omnium Mathematicurum atque Philosophorum; &quid ni putet, inquies, cùm ipse hac nostra ctute solus ille sit, cur ab Angelu accinatur. Hic vir est, cui soli ex rei veritate, singulari Dei determinatione, &diuino priuilegio gratiae particulares concessae sint, vt omnis scientiae sideralis plenitudinem sous possideat, media illius indipiscendę solus calleat, vsum coelestis Telescopij sciat solus; obseruandi modos teneat solus?