# Rosa Ursina 32

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, APELLEM SVAM TABVLAM A. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/32

Ergo neque Censor Inuentoris Phaenome ni huius Solaris praerogatiua dignus est, neque Apelles suam Tabulam à Censore transtulit Syllogismus rotus est bonus, & hypotheticus complexus, cuius totum pondus incumbit in Minorem, nam sequela Maioris ex terminis ipsis satis constat: Minoris verò complexae, duo sunt membra. primum. Ea quae Phaenomeno huic Solari essentialiter conueniunt, in sua Histeria non habet Censor; secundum quòd ea in sua Tabula hucusque continuata habet Apelles. Probatur iam Minoris primum membrum. Phaenomeno huic Solari essentialiter conueniunt Motiis, Locus, Tempus, Situs, Aspectus; & si quae sunt alia huiusmodis nam licet res ipsa quae Phaenomenon constituit, sint faculae, Maculae, Vmbrae Solares, & quatenus physin, & naturam illarum substantialem consideremus, essentia illarum non sit motus &c. sed haec illis accidant; nihilominus tamen in sensu composito, & quatenus ad forum Astronomicum pertinent, à motu, ab vbi, à Gitu & similibus considerationibus ita auelli nequeunt quin principaliter à Mathematico inspiciantur. Itaque Phęnomeno huic Solari in sensu composito efsentialiter modo dicto conueniunt Motus, Locus, Tempus, Situs, Aspectus &c. Nam si illud consideremus absque his, sed tantùm in ordine ad materiam & formam & prout compositum Physicum constituit, iam non tam Phęnomenon Astronomicum, quàm alterius est inquisitionis. Quod igitur ista Censor non habeat, phatur. Motum annuum Macularum non agnoscit; incessum curuilineum nescit; inęquales supra Solarem horizontem moras non recipiti omnes extra Solem locat; rationem fractionis quae à lentibus in figuras obseruationum inducitur pręterit, quod ta 5 II.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
