Latin
DECEMBER
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 322-2
Unproofread scanNot analysed yet
DECEMBER. que Imaginibus praestitum esse noueris. Monitum autem te volo, axem, MEN, hic esse expressum secundum chordam cursus maximam, &non esse fixum aut stabilem, sed in momenta circa stabilem Eclipticae axem, C, D, annua reuolutione girari, in paruo circello, certâ distantia ab axe Eclipticae remoto: vnde in quoibet cuiuslibet Maculae cursu, tot sunt axis huius mobilis stationes quot Macularum. hic autem vnum tantum adduco eumque medium, exempli, &erudiendi caussa. nam de hoc axe habebis peculiaria in libro sequenti. Maculae, b, ex planatio. Aec Macula, b, die 17. Decembris ob caeli inclementiam aduerti non potuit, igitur die 18. &sequentibus primum annotata est, eo quo vides modos comitatum in Maculis, Vmbris, &Faculis illustrissimum, atque copiosiss. secum deduxit, sed ob rationes Notae in Obseruationum Imaginem LXVI. lulij anno 1626. &lanuarij anno 1627. II. VNT iterum duo Cursus Macularum, a, &b, IVITVS. tempore sex Mensium distinctarum; quarum, a, cucurrit à die 6. ad 18. Iulij, anno 1626. Tempora cursus diurna distincta vides in adiecta Tabella.