# Rosa Ursina 322-2

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, DECEMBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/322-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/322-2

DECEMBER. que Imaginibus praestitum esse noueris. Monitum autem te volo, axem, MEN, hic esse expressum secundum chordam cursus maximam, & non esse fixum aut stabilem, sed in momenta circa stabilem Eclipticae axem, C, D, annua reuolutione girari, in paruo circello, certâ distantia ab axe Eclipticae remoto: vnde in quoibet cuiuslibet Maculae cursu, tot sunt axis huius mobilis stationes quot Macularum. hic autem vnum tantum adduco eumque medium, exempli, & erudiendi caussa. nam de hoc axe habebis peculiaria in libro sequenti. Maculae, b, ex planatio. Aec Macula, b, die 17. Decembris ob caeli inclementiam aduerti non potuit, igitur die 18. & sequentibus primum annotata est, eo quo vides modos comitatum in Maculis, Vmbris, & Faculis illustrissimum, atque copiosiss. secum deduxit, sed ob rationes Notae in Obseruationum Imaginem LXVI. lulij anno 1626. & lanuarij anno 1627. II. VNT iterum duo Cursus Macularum, a, & b, IVITVS. tempore sex Mensium distinctarum; quarum, a, cucurrit à die 6. ad 18. Iulij, anno 1626. Tempora cursus diurna distincta vides in adiecta Tabella.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
