# Rosa Ursina 352

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, TELIOSCOPII HELIOSCOPICI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/352
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/352

Caetera minutiora ingeniosus Lector facile assequetur, & sponte adijciet. Vsus totius Telioscopii Heliotropici. Dum singularem huius instrumenti commoditatem, quam in obseruatione 20 Macularum habet, perpendo, ausim dicere eius primarium ac principalem vsum esse, vt Solem in chartam deducat, & Macularum progressionem propriam exhibeat, immediatè absque laborion 25 illa reductione, quae in instrumento verticali interuenire soler. prout insinuatum est in prioribus, & patebit ex infra dicendis. Alij vero eiusdem Machinae vsus sunt, 30 & quidem varij, pro ratione Tubi optici accommodandi. Nam primo. Si adhibueris Helioscopium, vitra nimirum colorata, aspicies Solem toto quasi die, sine sensibili radij mutatione. Secundò. Si adhibueris Telioscopium, intueberis simili modo Lunam, & Venerem, & alios planetas. Tertio. Accomodabis eundem ad stel- 40 las fixas, quarum cursum diurnum sine errore et stellae amissione, aut laboriosa inquisitione assequeris; nam Tubus in parallelum ipsius constitutus, eundem tenebit toto die. vnde ad diurnam siderum inspectionem erit modus hic accommodatissimus, quia stellae locus reperietur absque errore, & hunc maximè vsum ait se praecipuè intendisse P. Gruenperger, cum hoc aequatorium elaboraret, &c. sed refractio videtur huic negofris tio offectura, &c. Quartò. Idem instrumentum ad Solem per vnum conuexum excipiendum, meo quidem iudicio, non erit inhabile, si II. Tabella chartifera multum elongetur. Quintò. Seruit pro Horologio vniuersali, per totum terrarum orbem, si planum aequatoris mobile fiat. Sexro. Praestat vsum armillarum, quarum substantia parum differt, &c. Praxis Obseruandi per Heliotropium.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
