Latin
TELIOSCOPII HELIOSCOPICI
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 356
Unproofread scanNot analysed yet
Angulus o, gr. 67. 39. cuius tangens compl. est Atque hac ratione per singulos Eclip. 1 ticae gradus, imo minuta quaeubet poteris indagare angulos inclinationum, qui fiunt cum Ecliptica &circulo declinationis aut horario, tempore quolibet totius anni, idque assequeris non absque magno compendio, si semper tangentem 43481, quae semper est eadem, per alterum numerum multiplices, imo si semel hic numerus 43481. ducatur seorsim, in 10 omnes noue figuras numericas, 12 34. XC. habebuntur omnes summae multiplicationis particulares, eaedemque descriptae suis locis, iuxta regulas multiplicationis, non erit opus nisi additione, &collectione in vnam summam. vt autem tota vnius integri anni varritas per gradus singulos Eclipticae nabeatur, non est opus totam Eclipticam, aut omnia ipsius signa peruadere, sed suf 20 ficit trium signorum, &90. graduum primi quadrantis angulos exhibere calcu 10. vnus enim idemque angulus communis est quattuor punctis Eclipticae aequaliter à punctis cardinalibus remotis, 25 vt videre est in sequenti Tabula.