# Rosa Ursina 358.8-10

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, 358.8 to 358.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/358.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/358.8

15 Arcus BD, CG, fiant aequales maximae declinationi, G. 23. M. 30. & per rectam DG, abscindatur, semidiameter EH, circuli HA, qui vnus & idem inseruit omnibus arcubus Eclipticae, potest. 20 que vocari Polaris, quia in sphęra, cuius semidiameter est EB, aequalis est circulis polaribus. Vt autem analemmaticè exprimatur triangulum sphaericum aof, arcus HA, 25 fiat aequalis vel similis arcui Eclipticę fo, & ex puncto A, ad diametrum BC, applicetur recta AL, aequalis semidiametro EB, in quam transferantur etiam segmenta AM, ML, facta à semidiametro 30 EO, hoc est, EN, sit aequalis, ipsi AM, vel NB, ipsi ML. & denique ex N, erigitur perpendicularis NP, quae pro mensura anguli a of, abscindit ex quadrante BO; arcum BP, & pro angulo com 35 plementi, a ot, arcum PO. Demonstratio. Ad euit andam confusionem linearum 40 intelligantur in hac tertia figura maiore eadem omnia praestita, quae in secunda, & pro demonstratione producatur in primis recta EA, abscindatque arcum OF, similem arcui HA, seu arcui Eclipticae fo, 45 qui in prima figura constituit angulum rectum ofa, cuin complemento maximae declinationis fa. Cum igitur in Analemmate etiam recta EF, eo quod referat circulum maximum per polum 50 circuli BOC, hoc est per E, constituat angulum rectum cum arcu OF, ad punctum F, manifestum est, eandem EAF, repraesentare circulum fad; imò pars 55 II. ipsius AF, referet ipsum arcum a f. Cum enim EA, aequalis sit EH, sinui maximae declinationis; si ex A, supra EF, erigatur perpendicularis AQ, abscindetur arcus FQ, complemento maximae declinationis aequalis.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
