Latin
COROLLARIVM I
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 360-2
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIVM I. Ex hac constructione, demonstratio neque patet, si in aliquo Quadrante, EBO, exaratae essent analemmatice omnes Ellipses omnium nonaginta graduum, ipseque Circellus, vel saltem eius Quadrans HT, diuisus similiter in suos, haberi posse illico, vno quasi eodemque intuitu angulos quaesitos, pro singulis gradibus Eclipticae, numerando arcus Eclipticae inchoatos ab initio Y, vel A, à puncto T, versus H, vel eorum complementa ab H, versus T. Gradus enim analemmatici inter B, &N, terminum Ellipseos transeuntis per punctum Eclipticae A, metiuntur quaesitum angulum BOA, &reliqui gradus NE, eiusdem complementum, hoc est angulum AOE. Sed hoc sufficit hic vel obiter insinuase, rari enim sunt huiusmodi Quadrantes ob difficilem descriptionem tot Ellipsium. Quare eius loco posset adhiberi Quadrans Astrolabij, Gemmae Frisij, in quo pro Elipsibus describuntur facilius &accuratius arcus circulorum qui idem habent officium, quod Ellipses in Astrolabio loannis de Roias. Verum in huiusmodi Quadrante FriII.