Latin
COROLLARIVM III
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 362
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIVM III. Denique praxin hanc rationem repręsentandi analemmatice triangulum sphaeII. icum, datis duobus lateribus, rectum angulum ambientibus, non esse peculiarem riangulo ao f, hic ab initio in prima figura proposito, sed communem esse omnibus alijs triangulis similibus, in quibus similiter duo latera dentur, aeque hic manifestum est, ac caetera praedicta. Et simul etiam patet, eodem modo, quo notum fecimus angulum O, determinari quoque posse angulum a, &si tertius arcus ao, hoc est basis, seu latus recto angulo oppositum, aliunde non haberetur, per praxin hic expositam haberi posse. quae sic paucis hic insinuasse est satis. INSTRVMENTVM PRACTICVM ex dictis. Porro vt res haec in praxi facillima, &10 absque vllo arithmeticae concursu peragi valeat, construxi instrumentum HFDC, cuius beneficio acquires vtrumque angulum, tam illum quem facit horarius cum Ecliptica, quam ipsius complementi, id 15 que solius regulae &circini beneficio. Instrumentum autem hoc complectitur duos quadrantes ex eodem centro Edescriptos, maiorem ECD, ad interuallum EC, liberum, cuius limbus ex par 20 te D, excurrit in F, pro maxima Solis declinatione habenda, cuius finis F, per ductam parallelam FH, dat mihi mensuram quadrantis minoris EHKI, cuius arcum HKI, diuido in 90. aequales gra- 25 dus, postea duplici discreto limbo, ordi no in ipsos signa Zodiaci, initio facto ab ,&H, tribuendo cuilibet signo 30. gradus. coniungo autem signa homologa, vt V &3 &&in H &T: tum eodem 30 modo retrogrado ordine, E &E; &vae; in &:quibus perfectis, si gradibus marginalibus adscripsisti numerus, perfectum est instrumentum: cuius vsus facillimus est iste, quem exemplis tribus 35 explicabo. Sol versatur in gradu 19. V: item in gradu 11. N: item in 19. 22; item in 11. u: quaeritur angulus complementi, quem facit Ecliptica dictis temporibus cum circulo horario quem insidet? Vt quaesit o satisfacias, ingredere limbum parui quadrantis, &inuenies vnicum punctum K, quod omnibus propositis temporibus satisfaciet: nam in illud incidit gradus 19. V &E; item 11. Virg. &Piscium: ex hoc ergo puncto applicata semidiameter ED, vel EC, dabit sinum KM, cui ex E, aequalis EN, abscissa, dabit parallelam NO, adeoque angulum complementi OED, qui ex D ad interuallum DO, abscissus ex arcu semicirculi CD, in P, vsque, relinquet angulum quaesitum PEC, quem facit horarius HEC, cum Ecliprica EP, quaesito tempore, quantitatem 55 II.