# Rosa Ursina 364

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, COROLLARIVM III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/364
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/364

Esto circulus obseruatorius, in figura 4 ABCD, quem in centro E, intersecent ad an gulos rectos duae diametri, AC, & BD: vt igitur praedicti radij designentur circa semidiametrum AE, ex A, numeretur vtrinque poli Eclipticae à polo mundi distantia, 10 maximae Solis declinationis aequalis gr. videlicet 23. min. 30. in F, vsque & G, quae bifariam secabitur ab AE, in puncto Hiquo facto centro, si ad interuallum HF, vel HG, describatur circulus FIGK, erit is circu 15 us polaris, circulo ad maximam Solis decli natione describi solito, aequalis, quem circulum polarem polus Eclipticae annuè designat; huius igitur circuli singuli quadrantes ILMG, KLMG, ILMF, KLMF, diuidem. 20 di sunt in 90. gradus ego hic tantum per initia signorum processi, vitandae confusionis ergo) & per singula diuisionum puncta L, M, &c. agendae vtrinque rectae LL, MM, parallelae ad rectam IK, secabunt enim eę diametrum FG, in punctis v trinque N, & O, per quae si emittantur rectę ex E centro, EN, EO, item EF, EG, erunt ipsę radij polares quaesiti, quos circulus per polos & locum Solis transiens in circulo obseruatorio efficit. Notandum vero est hanc radiorum descriptionem à me factam esse, intuitu ipsius motus annui, quo axis & polus Eclipticae, polum mundi circuit; hinc enim, fit vt radij aliam denominationem sortiantur, quam in ordinaria illorum descri ptione fit, in qua radius EA, aequinoctijs, & V, atque an, mitijs competit, radij vero EF, & EG, debentur ge, & pas hic autem 40 nomenclatura permutatur: nam radius EA, est GE, & D, communis, extremorum vero EF, debetur V, & EG, D, quare hoc? quia Sole in Solstitijs existente, axis & poli Eclipticae versantur in ipso Coluro solstitiorum, & ob eandem caussam Eclipticae sectio, ab axe semper quadrante remota, est in circulo obseruatorio BD, sectio ve ro quam planum per axem facit est AC; in aequinoctijs autem, radius polaris EF pertinet ad V; EG, ad E; hinc vt radioII. rum, ita angulorum & arcuum permutationem tibi imaginaberis. Namangulus NEA, non respondet angulo complementi inclinationis Eclipticae ad Horarium vel Meridianum, illius puncti vel arcus Eclipticae, pro quo parallela LL, abscindit arcum declinationis AP, more illam indagandi vsitato.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
