# Rosa Ursina 366-2

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, LEMMA AD DEMONSTRATIONEM SEQVENTEM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/366-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/366-2

LEMMA AD DEMONSTRATIONEM SEQVENTEM. Circa diametrum FRG, in figura Sexta, circuli vel semicirculi FIG, descriptus sit alius circulus BOCV, centrum habens E, quod erit in semidiametro IR, &c. perpendiculari ad FG, & ex quouis puncto K, semicirculi FIG, demittatur in diametrum FG, perpendicularis KD, seu parallela ipsi IRE, iunctaque ED, & protracta secet circulum BOC, in P, V, & QR, sit sinus rectus arcus OP. Denique ex K, applicetur 40 ad FG, KX, aequalis semidiametro EB, eamque secet IR, in S. Dico rectam KS, aequalem esse sinui PQ Quadrata enim EP, KX, sunt aequalia, & Quadrato KX, sunt aequalia DK, DX, ergo etiam Quadratum EB, aequale est Quadratis DK, DX. Est autem Quadratum EP, aequale rectangulo PDV, vna cum Quadrato ED, per secundam secundi, eo quod 45 PV, secta sit bifariam in E, & non bifariam in D. Ergo quadrata DK, DX, sunt aequalia rectangulo PDV, vna cum quadrato ED. Est autem rectangulum PDV, aequale rectangulo FDG, & hoc aequale quadrato DK. Ergo duo quadrata, DK, DX, sunt aequalia quadratis, DK, ED, ablatoque communi DK, reliquum DX, aequale reliquo ED, rectaque DX, aequalis ED. Sed vt ED, ad DR, ita est EP, ad PQ, 54 propter parallelas DR, PQ, vtque XD, ad eandem DR, hoc est, vt EP, ad PQ, ita est KX, ad KS, propter parallelas DK, RS, ergo vt EP, ad PQ, ita KX, ad KS, suntque EP, KX, aequales, ergo & PQ, KS, quod erat demonstrandum. COROL. Fig. Fig. 7. Castus v primus. s Fig. 7. Casus secundus. Fig. 7. Casus terlius. Fig. 9. in asperit. Fig. 8. sina inij uenti

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
