Latin
LEMMA AD DEMONSTRATIONEM SEQVENTEM
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 367
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIUM, Quare praeter EP, KX, quae sunt aequales per constructionem, constat ex demonstratione, aequales etiam esse, tum PQ, KS, tum BD, DX. DEMONSTRATIO II. Circellus FIG, qui in praemisso Lemmate fuit arbitrarius, intelligatur nunc in eadem 6. figura descriptus interuallo sinus maximae declinationis respectu sinus totius EB, hoc est artus BF. OG, intelligantur esse G. 23. M. 30. &arcus FK, statuatur esse arcus Eclipticae ab Aequinoctijs numeratus, &KI, eius complementum, ita enim fiet, vt hic recta KD, respondeat in figura 4.