# Rosa Ursina 369-2

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, LEMMA AD DEMONSTRATIONEM SEQVENTEM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/369-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/369-2

lus AET, abscindant quadrantes, FP, BE, sitque in hoc casu circulus AE, idem cum NE, abscindet etiam Colurus solstitiorum NEMI, eundem quadrantem FP. Est autem ad sectionem Coluri & paralleli polaris, Polus Eclipticae: ergo polus Eclipticae G, coincidit hic cum puncto P. Dictum 3. Dico Tertio. Tam arcus MI, GE, quam EM, NG, esse aequales Sunt enim GM, EI, quadrantes, & ablato communi EM, remanent aequales EM. NG. Imo EM, NG, sunt complementa aequalium MI, GE, propter quadrantes EA, EI. Dico quarto. In hoc casu angulum inclinationis Eclipticae ad Meridianum esse com. Dictum plementum maximae declinationis, & vice versa, complementum inclinationis esse angulum ipsiusmet maximae declinationis, Angulus enim inclinationis Meridiani BI, & Eclipticae HM, est MHI, eiusque complementum EHM. Cumque HI, HM, HE, sint quadrantes, erunt MI, EM, arcus angulorum MHI, MHE. Sed EM, est arcus maximae declinationis, & MI, ipsius complementum. Ergo, &c. quod erat demonstrandum. Et hoc est, quod in hoc primo casu praecipue praetenditur. Explicatio figurae secundi casus.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
