Latin
370.5 to 370.7
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 370.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Est enim O M, quadrans, &OH, minor quadrante. Dico secundo, punctum N, esse inter AD. Meridianus enim AB, transiens per punctum O, metitur declinationem puncti O, per arcum OB, estque haec declinatio minor maxima declinatione, nempe arcu AD. Est autem AN, aequalis OB, quia quadran. 45 tes BA, ON. sunt aequales, &arcus AO, communis ergo etiam AN, erit minor AD. Vnde sequitur parallelum disci solaris NGEI, secare circellum polarem infra P, &polum Eclipticae G, cadere intra quadrantem DP. Punctum enim P, existit in circulo AE, vt vidimus in primo casu. Dico tertio. Tam MI, GE, quàm EM, NG, esse aequales sicut erant aequales in 30. primo casu; in secundo enim casu, arcus EM, NG, euanescunt. A polo enim Meridiani E, ad ipsum meridianum, hoc est ad I, &N, sunt quadrantes EI, EN, &ex polo G, vsque ad punctum Eclipticae M, est itidem quadrans, ergo dempto communi EM, remanebunt, aequales MI. GE, &dempto communi GE aequales EM. NG. lam vero vt ad angulos quaesitos, atque ad ea quae conducunt ad eorundem inuestigationem