Latin
LEMMA AD DEMONSTRATIONEM SEQVENTEM
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 371-2
Unproofread scanNot analysed yet
gationem proprius accedamus. Dico IIII. Arcus MI, GE, meliri ipsos angulos quaesitos, e EM, NG, eorundem complementa. Sunt enim MI, GE, arcus angulorum aequalium MOI, GOE, quorum ille continetur meridiano Ol, &Ecliptica OM, &arcus EM, NG, Sunt arcus angulorum aequalium EOM, NOG, qui sunt praedictorum complementa, suntque omnes arcus OI, OM, OE, OG, ON, quadrantes ergo MI, GO, metiuntur angulos quaesitos, &EM, NG, eorundem complementa. Consideratio, &vsus quorundam Triangulorum sphaericorum Theoriae tertii casus. Triangula sphaerica rectangula quae faciunt ad determinationem angulorum quęsitorum, hic tria reperio ad verticem H, dico: HDO, HME, &tertium ad arcum NG, ducendo arcum AG, scilicet triangulum ANG. in triangulis BHO, HME, anguli ad verticem H, sunt anguli maximae declinationis elati, ad B, &M, sunt anguli recti, quia aequinoctialis HB, est rectus ad meridianum OB, &vice versa Ecliprica HM, recta ad Horizontem solarem EM, &in triangulo BHO, Datur praeterea arcus Eclipticae HO, numeratus ab V, &in triangulo MHE, arcus eiusdem Eclipticae H M, qui est complementum prioris HO, eo quod O M, sit quadrans, estque HM, latus adiacens angulo daro, &in priori triangulo arcus HO, est basis, seu arcus oppositus recto B.