# Rosa Ursina 371-2

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, LEMMA AD DEMONSTRATIONEM SEQVENTEM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/371-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/371-2

gationem proprius accedamus. Dico IIII. Arcus MI, GE, meliri ipsos angulos quaesitos, e EM, NG, eorundem complementa. Sunt enim MI, GE, arcus angulorum aequalium MOI, GOE, quorum ille continetur meridiano Ol, & Ecliptica OM, & arcus EM, NG, Sunt arcus angulorum aequalium EOM, NOG, qui sunt praedictorum complementa, suntque omnes arcus OI, OM, OE, OG, ON, quadrantes ergo MI, GO, metiuntur angulos quaesitos, & EM, NG, eorundem complementa. Consideratio, & vsus quorundam Triangulorum sphaericorum Theoriae tertii casus. Triangula sphaerica rectangula quae faciunt ad determinationem angulorum quęsitorum, hic tria reperio ad verticem H, dico: HDO, HME, & tertium ad arcum NG, ducendo arcum AG, scilicet triangulum ANG. in triangulis BHO, HME, anguli ad verticem H, sunt anguli maximae declinationis elati, ad B, & M, sunt anguli recti, quia aequinoctialis HB, est rectus ad meridianum OB, & vice versa Ecliprica HM, recta ad Horizontem solarem EM, & in triangulo BHO, Datur praeterea arcus Eclipticae HO, numeratus ab V, & in triangulo MHE, arcus eiusdem Eclipticae H M, qui est complementum prioris HO, eo quod O M, sit quadrans, estque HM, latus adiacens angulo daro, & in priori triangulo arcus HO, est basis, seu arcus oppositus recto B.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
