# Rosa Ursina 372

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, LEMMA AD DEMONSTRATIONEM SEQVENTEM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/372
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/372

Itaque in istis duobus triangulis, ita se habent latera circa angulos maximae declinationis ad punctum H, vt arcus vnius, sint comple 10 menta alterius, toti enim arcus BE, OM, sunt quadrantes, & MH, est complementum HO, & HE, complementum arcus HB, & vice versa isti sunt complementa illorum. Triangulum BHO. In Triangulo BHO, id quod quaeritur est angulus HOB, inclinationis Eclipticae HO, ad meridianum OB, & potest haberi per tertium problema iam saepius citatum, & in simili triangulo adhibitum, in quo angulus propositus inquiritur ex basi, & altero angulo non recto, hoc est ex basi HO, graduum 60. & angulo BHO. graduum 23. 20 m. 30. si enim fiat, vt sinus totus, ad sinum complementi basis H O, hoc est ad sinum reliqui arcus HM; ita tangens anguli BHO, ad quartum; producitur tangens complementi anguli HOB, hoc est tangens anguli EOM, atque adeo tangens arcus EM, qui sublatus ex quadrante EI, relinquit MI, arcum anguli HOB. Calculationem ipsam hic non exhibeo, quia eiusdem analogiae exemplum iam 25 datum est superius. Triangulum MHE. In triangulo vero MHE, licet diuersa sint quae dantur excepto angulo MHE, & 30 loco anguli HOB, quaeratur arcus EM; & aliud sit problema datis accommodatum, nimirum ploblema XI. in quo inuestigatur latus, nempe EM, ex altero latere HM, & altero angulo non recto MHE, qui lateri quaesito opponitur, nihilominus in idem recidunt vtriusque problematis analogiae, si rectè expendantur, & idem est quod per illas acquiritur, scilicet tangens arcus EM. analogia. n. problematis XI. ita se habet. Fit sinus totus ad sinum lateris HM, cuius loco in praecedenti analogia problematis tertij, erat; ita sinus totus ad sinum complementi basis HO, vbi manifestè apparet secundum terminum vtriusque analogię esse eundem: sinus enim complementi basis HO, est sinus rectus lateris HM. Ita tangens anguli dati, vtrobique eadem, ad tangentem arcus EM, quae eadem est 40 cum quarto termino analogiae praecedentis, tangens enim complementi anguli HOB, hoc est arcus MI, est tangens arcus EM. Alia inuentio Anguli quaesiti, noua & expeditissima per Tabulas declinationum, & ascensionum rectarum. In ijsdem triangulis BHO. MHE, aliud quippiam aduerto obseruatione haud indignum, & fortassis non ita facile obuium, nisi vna se se obtutui obtulissent. Ex eo enim, quod arcus vnius trianguli sint complementa alterius, video arcum EM, haberi posse immediare, ex tabulis declinationum, & ascensionum rectarum. Ex tabula 50 enim ascensionum rectarum, habetur arcus HB, ascensionis rectae arcus Eclipticae HO, numerati à puncto arietis H, quo inuento, habetur etiam eiusdem arcus HB, complementum HE, qui si in triangulo rectangulo HME, putetur esse arcus Eclipticę, erit arcus EM. eiusdem declinatio. Dato autem arcu Eclipticę ab V, vel A, hoc est à puncto H, numerato, potest haberi eiusdem arcus declinatio, ex tabula declinationis. 55 Ergo Fig. 4. Fig. 5. Fig. 7. Casis primus. Fig. 7. Casus secundus. Fig. 7. Casus terlius. Fig. 9. Fig. 8.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
