# Rosa Ursina 374.1-4

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, 374.1 to 374.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/374.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/374.1

IN Triangulo ANG, angulum N, esse rectum conuincitur ex eo quod arcus NG, seu circulus NEI, suum polum O, habent in Meridiano NAQ, & licet praeter basim AG, quae, est arcui maximae declinationis aequalis, nihil aliud offerat vt datum, latus tamen AN, potest quoque numerari inter data; est enim declinatio arcus Eclipticae HO, dari, hoc est aequalis arcui OB. Dato autem arcu Eclipticae ab aequinoctio numerato, excerpi potest ex tabula declinationum (quae copiosissima habetur apud Clauium in secundo capite sphaerae, quamue ad finem huius libri spectabis) declinatio desiderata, atque adeo definiri arcus AN. Data autem basi A G, & latere AN, inuenitur per problema VII. triangulorum sphaericorum quae, vt diximus, habentur ad finem primi libri Astrolabij, latus NG, hoc modo Fiat vt sinus totus, ad sinum complementi basis, huc est ad sinum Graduum 66. min. 30. eo quod ipsa basis sit arcus maximae declinationes, Graduum 23. min. 30. ita secans lateris AN, hoc est secans declinationis per tabulam inuentae ad numerum quartum. Quartus enim numerus per regulam Trium inuentus, est sinus complementi lateris NG, hoc sinus arcus GE, MI; quem constat metiri angulum quaesitum MOI Inuentio arcus NG, Geometrica per lineas. Caeterum idem arcus NG, & quidem ad nostrum propositum problema accom. 20 modatius, exhibetur etiam geometricè hoc modo. In Octaua figura ex centro R, describatur portio circuli respondentis meridiano NAF, ita vt AF, sit arcus maximae declinationis, & AN, arcus declinationis debitus arcui Eclipticae proposito, hoc est arcui HO, & ex eodem centro R, nempe ex centro sphaerae describatur eodem interuallo, alia portio circuli NE, quae licet hic sit 25 in eadem superficie plana, cum meridiano NAF, potest tamen concipi ad meridianum recta, ita vt in sphaera, & in praecedenti figura tertij casus respondeat parallelo disci solaris NGE, qui in sphaera est Horizon obliquus, habens altitudinem poli arcum AN.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
