Latin
374.5 to 374.8
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 374.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
In isto Horizonte solari NE, inuestigandum est punctum G, ex his, quae data sunt 30 in triangulo sphęrico ANG. Primo igitur demitto ex puncto A, in semidiametrum RN, perpendicularem Aa, &ex eodem puncto A, ad eandem semidiametrum applico rectam AT, aequalem chordae AF. Deinde centro a, interuallo a T, describo arcum circuli secantem arcum NE, in G, sicque inuenio punctum G, &arcum NG, quem dico aequalem esse arcui 35 NG, vel EM, praecedentis Theoriae. Sed prius demonstro circulum descriptum ex a, interuallo a T, secare arcum NE. Declinatio enim AN, minor est maxima declinatione AF, &chorda AF, hoc est, AT, maior chorda AN, &ideo angulus TNA, seu a NA, maior angulo AT a; &vice versa, angulus NA a, complementi, anguli aNA, minor complemento a AT, anguli a TA. Cum igitur respectu sinus totius Aa, recta a T, sit tangens anguli a AT, &AN, tangens anguli a AN, erit a T, maior quam a N, &idcirco circulus TG, descriptus ex a, interuallo a T, secabit arcum NE, abscindetque aliquem arcum NG, qui in figura tertij casus, abscinditur à circello polari DPF, ita vt arcus AG, interceptus inter polum A, &punctum G, sit arcus maximae declinationis, 45 &recta inter eadem puncta AG, sit chorda eiusdem maximę declinationis. Vnde hic in octaua figura demonstrandum est meridiano NAF, existente ad Horizontem Solis NE, perpendiculari; rectam AG, in sublimi ductam, esse aequalem chordę AF, vel applicatae AT. Nectatur à G, &à V, sit ad ipsam a G, perpendicularis, &aequalis a A, nectaturque VG. Quoniam igitur a T, a A, sunt aequales a G, a V, &anguli 50 contenti sunt recti, erit VG, aequalis AT. Cumque meridianus NAF, rectus sit ad Horizontem NE, erit &Aa, ad eundem Horizontem recta, sicut &recta à V, si triangulum rectangulum Ga V, concipiatur ad eundem Horizontem rectum.