# Rosa Ursina 374.5-8

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, 374.5 to 374.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/374.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/374.5

In isto Horizonte solari NE, inuestigandum est punctum G, ex his, quae data sunt 30 in triangulo sphęrico ANG. Primo igitur demitto ex puncto A, in semidiametrum RN, perpendicularem Aa, & ex eodem puncto A, ad eandem semidiametrum applico rectam AT, aequalem chordae AF. Deinde centro a, interuallo a T, describo arcum circuli secantem arcum NE, in G, sicque inuenio punctum G, & arcum NG, quem dico aequalem esse arcui 35 NG, vel EM, praecedentis Theoriae. Sed prius demonstro circulum descriptum ex a, interuallo a T, secare arcum NE. Declinatio enim AN, minor est maxima declinatione AF, & chorda AF, hoc est, AT, maior chorda AN, & ideo angulus TNA, seu a NA, maior angulo AT a; & vice versa, angulus NA a, complementi, anguli aNA, minor complemento a AT, anguli a TA. Cum igitur respectu sinus totius Aa, recta a T, sit tangens anguli a AT, & AN, tangens anguli a AN, erit a T, maior quam a N, & idcirco circulus TG, descriptus ex a, interuallo a T, secabit arcum NE, abscindetque aliquem arcum NG, qui in figura tertij casus, abscinditur à circello polari DPF, ita vt arcus AG, interceptus inter polum A, & punctum G, sit arcus maximae declinationis, 45 & recta inter eadem puncta AG, sit chorda eiusdem maximę declinationis. Vnde hic in octaua figura demonstrandum est meridiano NAF, existente ad Horizontem Solis NE, perpendiculari; rectam AG, in sublimi ductam, esse aequalem chordę AF, vel applicatae AT. Nectatur à G, & à V, sit ad ipsam a G, perpendicularis, & aequalis a A, nectaturque VG. Quoniam igitur a T, a A, sunt aequales a G, a V, & anguli 50 contenti sunt recti, erit VG, aequalis AT. Cumque meridianus NAF, rectus sit ad Horizontem NE, erit & Aa, ad eundem Horizontem recta, sicut & recta à V, si triangulum rectangulum Ga V, concipiatur ad eundem Horizontem rectum.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
