# Rosa Ursina 375-2

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, LEMMA AD III. DEMONSTRATIONEM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/375-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/375-2

LEMMA AD III. DEMONSTRATIONEM. DEMONSTRATA Hac vltima praxi, qua proximè in Figura Octaua inuenimus arcum NG, Posset hic immediatè subiungi demonstratio tertia illius praxis Geometricae, quam iam alijs duabus demonstrationibus confirmauimus, quamus regiam appellare licet ob facilitatem, & vsum, qui est amplissimus. Sed quia eadem praxis regia non est alligatam maximae declinationi, sed conuenit etiam quibuscunque alijs arcubus, & angulis, maluimus demonstrationem particularem postponere, & in hoc lemmate praemittere vniuersalem proponendo duas praxes simul in hac nona figura, nimirum regiam, & eam, quae demonstrata est in figura praecedenti, lemma autem est tale.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
