Latin
LEMMA AD III. DEMONSTRATIONEM
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 376
Unproofread scanNot analysed yet
In figura nona, circa diametrum FD, circuli FIDK, cuius centrum H. descriptus sit quicunque circulus alius FNDC. centro E. eritque EH, ad FD, perendicularis, &ideo FI, ID, DK, KG, quadrantes, &arcus FD, sectus bifariam in N. Deinde ad eandem partem diametri IK, siue ad dextram, siue ad sinistram, abscindan 10 tur quicumque duo arcus aequales ILKL, &ad easdem partes, vel diuersas à puncto F, vel D, abscindantur vtrimque FM, FM, aequales eisdem ILKL. &LL. secet FD, in P, &MM, eandem in O, tam autem LPL, quam MOM. erit parallela IK. Secet quoque LLarcum FND, in A. &Aa, sit sinus arcus NA, &applicata AT, sit aequalis chordae ND. Denique per O, traducatur diameter GOER, nectaturque a G, quam Dico aequalem fore 15 rectae a T. Nectantur enim NO, HL. quoniam igitur arcus TL, FM, sunt per constructionem aequales, erunt etiam eorundem complementa MI, DL, aequalia, &OM, sinus arcus FM, aequalis HP, sinui arcus IL, &HO, sinus arcus IM, aequalis PL, sinui arcus DL; estque Aa, aequalis HP; ergo omnes tres OM, HP, a A, sunt aequales, earumque qua 20 drata aequalia. Est autem quadrato OM, aequale rectangulum FOD, &huic rectangulum GOR, eo quod FD, GO, sese mutuo intersecent in eodem circulo, &quia OM, in semicirculo FID, est ad diametrum FD, perpendicularis: ergo rectangulum GOR, est aequale quadrato HP, vel quadrato a A; sed huic quadrato à A, propterea quod a A, sit recta ad 25 diametrum Na C, aequale est rectangulum, Na C, ergo rectangulum GOR, ę quale est rectangulo Na C: &quia totae diametri GR, NC, sunt aequales, erunt etiam earum segmenta aequalia, nempe OR, ipsi a C; &GO, ipsi Na; &ablatis GO, Na, ex semidiametris aequalibus, EG, EN, remanebunt aequales EO, Ea: atque ita circa eundem angulum E, erunt duo latera, GE. Ea, aequalia, duobus lateribus NE, EO, &conse 30 quenter per quartam primi, basis ON, aequalis basi a G; Dico eidem ON. aequalem esse a T, atque adeo a T, aequalem à G. Idque pro conclusione huius lemmatis demonstro hoc modo. Quadrata aequalium linearum ND, AT, sunt aequalia; ergo etiam HD, HN, sunt aequalia quadratis a T, a A, hoc est quadratis a T. HP. Sed HD, quadratum, seu HL, aequale est quadratis HP. PL, hoc est quadratis HP. HO: ergo quadrata HP, HO, &HN, sunt ęqualia quadratis a T, HP. Sed rursus, HO, &HN, sunt a qualia quadrato ON: ergo duo a T, HP, sunt aequalia duobus ON. HP. sunt autem HP, HP, eadem ergo reliqua quadrata sunt aequalia, &recta a T, aequalis rectae O N. ostendimus autem eidem ON, aequalem a G, ergo a T, a G, sunt aequales; quod erat demonstrandum.