# Rosa Ursina 376-2

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, COROLLARIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/376-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/376-2

COROLLARIUM. Vnde patet, rectam EO, productam, & à G, aequalem ipsi a T, applicatam, ad circumferentiam circuli FND, abscindere eundem arcum HG. nam ex eodem puncto a, existente extra centrum E, & ad easdem partes F, non potest applicari alia aequalis eidem à G, ad aliud punctum G. DEMONSTRATIO III. In lemmatem praecedente est adhibita constructio duplex, Regia scilicet & quam exhibuimus ad figuram octauam quibus accessit praeterea 3. similis illi, qua per Circellum maximae declinationis in Analemmate exhibentur reliquorum punctorum Eclipticae declinationes. Talis circellus cogitetur in nona figura esse FIDK, Circulus vero Analemmatis FNDC, & arcus IL, sit arcus Eclipticae. Itaque parallela LL, abscindet 55 Fig. 5. Fig. inFig. 7. Casus, Fig. 7. Casus primus. secundus. Fig. 2. Casus) terlius. ex Analemmate, declinationem NA, debitam arcui Eclipticae IL, numerato ab initio Arietis I. Habemus igitur hic in arcu NAD, quod ponebatur in octaua figura, arcus enim maximae declinationis ND, respondet arcui NF; & arcus declinationis NA, arcui declinationis NA. Deinde in octaua figura demissa est in semidiametrum NR, perpendicularis Aa, hic iridem perpendicularis Aa. Vtrobique autem applicata etiam est AT. aequalis chordae maximae declinationis ND; vel NF: denique tam hic quam illic abscissus est arcus NG, interuallo rectae aequali a T.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
