# Rosa Ursina 376

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, LEMMA AD III. DEMONSTRATIONEM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/376
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/376

In figura nona, circa diametrum FD, circuli FIDK, cuius centrum H. descriptus sit quicunque circulus alius FNDC. centro E. eritque EH, ad FD, perendicularis, & ideo FI, ID, DK, KG, quadrantes, & arcus FD, sectus bifariam in N. Deinde ad eandem partem diametri IK, siue ad dextram, siue ad sinistram, abscindan 10 tur quicumque duo arcus aequales ILKL, & ad easdem partes, vel diuersas à puncto F, vel D, abscindantur vtrimque FM, FM, aequales eisdem ILKL. & LL. secet FD, in P, & MM, eandem in O, tam autem LPL, quam MOM. erit parallela IK. Secet quoque LLarcum FND, in A. & Aa, sit sinus arcus NA, & applicata AT, sit aequalis chordae ND. Denique per O, traducatur diameter GOER, nectaturque a G, quam Dico aequalem fore 15 rectae a T. Nectantur enim NO, HL. quoniam igitur arcus TL, FM, sunt per constructionem aequales, erunt etiam eorundem complementa MI, DL, aequalia, & OM, sinus arcus FM, aequalis HP, sinui arcus IL, & HO, sinus arcus IM, aequalis PL, sinui arcus DL; estque Aa, aequalis HP; ergo omnes tres OM, HP, a A, sunt aequales, earumque qua 20 drata aequalia. Est autem quadrato OM, aequale rectangulum FOD, & huic rectangulum GOR, eo quod FD, GO, sese mutuo intersecent in eodem circulo, & quia OM, in semicirculo FID, est ad diametrum FD, perpendicularis: ergo rectangulum GOR, est aequale quadrato HP, vel quadrato a A; sed huic quadrato à A, propterea quod a A, sit recta ad 25 diametrum Na C, aequale est rectangulum, Na C, ergo rectangulum GOR, ę quale est rectangulo Na C: & quia totae diametri GR, NC, sunt aequales, erunt etiam earum segmenta aequalia, nempe OR, ipsi a C; & GO, ipsi Na; & ablatis GO, Na, ex semidiametris aequalibus, EG, EN, remanebunt aequales EO, Ea: atque ita circa eundem angulum E, erunt duo latera, GE. Ea, aequalia, duobus lateribus NE, EO, & conse 30 quenter per quartam primi, basis ON, aequalis basi a G; Dico eidem ON. aequalem esse a T, atque adeo a T, aequalem à G. Idque pro conclusione huius lemmatis demonstro hoc modo. Quadrata aequalium linearum ND, AT, sunt aequalia; ergo etiam HD, HN, sunt aequalia quadratis a T, a A, hoc est quadratis a T. HP. Sed HD, quadratum, seu HL, aequale est quadratis HP. PL, hoc est quadratis HP. HO: ergo quadrata HP, HO, & HN, sunt ęqualia quadratis a T, HP. Sed rursus, HO, & HN, sunt a qualia quadrato ON: ergo duo a T, HP, sunt aequalia duobus ON. HP. sunt autem HP, HP, eadem ergo reliqua quadrata sunt aequalia, & recta a T, aequalis rectae O N. ostendimus autem eidem ON, aequalem a G, ergo a T, a G, sunt aequales; quod erat demonstrandum.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
