# Rosa Ursina 380-2

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, CONCLVSIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/380-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/380-2

CONCLVSIONES. His ita explicatis, Dico primò, Rectam HE, perpendicularem esse ad Horizontem. Cum enim rectae gH, Re, sint aequales, quia sunt semidiametri circulorum aequalium, & 45 parallelae, quia in rectis gH, Re M, secat Ecliptica OHM, duo plana parallela CH d. NMI: quare etiam OR, he, sunt aequales, & parallelae, sed axis OR, rectus est ad Horizontem, ergo & He. Dico secundo, Rectam em, aequalem esse, & parellelam Hh, esseque recta in ad planum Meridiani, & perpendicularem adhin, NI, in punctum. Sunt enim He, hm, 50 aequales, & parallelae eidem gR; ergo aequales inter se, & parallelae, & similiter Hbem; sed Hb, est ad Meridianum recta, ergo & em, & simul perpendicularis ad u, NI. Dico tertio. Arcum PG, similem esse arcui HB, ascensionis rectae arcus HO, vel punGι O. Per puncta enim H, G, ex Polo A, intelligantur educti circuli maximi, nempe 55 AVH, AVH, colurus aequinoctiorum, & AG, solstitiorum: eritque arcus Circelli polaris inter ipsos interceptus, nempe arcus VG. quadrans, aequalis quadranti FP, demptoque communi VP, erit reliquus VF, aequalis reliquo PG.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
