# Rosa Ursina 386.5-6

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, 386.5 to 386.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/386.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/386.5

Nam vt IE, ad ER, ita & OE, ad ES: Sed vt IE, ad ER, hoc est CE, ad ER: ita est eadem OE, ad ET. cum igitur OE, ad ES, & ET, habeat proportionem eandem, sequitur vt eaedem ES, ET, sint aequales: ergo beneficio declinationis I, inuentae, per circulum BF C, possumus habere in eodem circulo a. 45 scensionem rectam, quod erat faciendum. ALITER SVPPOSITA DEMONSTRATIONE Praxis Regia. In altero quadrante BF, fiat arcui Eclipticae, proposito, nempe FH, aequalis Bd. & de, sit parallela FD, & E e, secet circumferentiam AB, in e. eritque per Conclusionem quartam, superius positam, sinus arcus AC, hoc est Dg, sinus complementi ascensionis rectae arcus BF. Ducta igitur gef, parallela e d, erit linus arcus BF, arcus ascensionis rectae debitae arcui Bd. Sed Sed de his satis. Praxis enim secundaria contenta videtur esse Primaria, vt paullo ante monuimus: erit tamen eorundem vsus non contemnendus inferius in Appendice. Hęc enim non sunt alligata Eclipticae, sed arcus AB, AS, possunt esse maiores, vel minores maxima declinatione prout videre est in hac ipsa figura 12.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
