# Rosa Ursina 4

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, COROLLARIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/4

Demonstratum est autem in octam, arcum NG, esse complementum anguli quaesiti: ergo etiam hic arcus NG, erit complementum anguli, quando punctum Eclipticę, respondens puncto L, occupat Meridianum. Praxis vero Regia, consistit in hoc, quod arcus IM, sit complementum arcus IL, & quod per punctum O, in quo parallela MM, secat HF, educta sit recta EO, vt constat ex constructione quartae figurae. Demonstratum autem est in praecedenti Lemmate, rectas à G, EO, abscindere eundem arcum NG, & paullo ante ostendimus, hunc arcum esse complementum anguli quaesiti.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
